- ALBA Linea
- ALBA LineaCassiodoro, ubi omnia minima maxima Circi notat, memoratur, in Circo, non longe ab ostiis in utrumque podium quasi regula directa praeduci solita, uti quadrigis progredientibus inde certamen oriretur, ne, dum se praepropere conantur elidere, spectandi voluptatem viderentur populo abrogare. Sed quid hôc nomine velit, quaerunt Eruditi. In Circo enim Romano nullus huiusmodi lineae usus esse potuit: cum equi et currus intra carceres continerentur, repagulis vel cancellatis foribus oppositis coerciti, priusquam signum daretur emittendi; signô vero datô, unô eôdemque tempore laxatis repagulis, e carceribus effusi sese proriperent exilirentque. Olympiae quidem emittendi currus et equi eiusmodi lineâ pretentâ seu funiculô cohibebantur; ne ante signum datum exirent, utque in aequo limite continerentur: Sed ibi nulli erant ὕσπληγγες h. e. carcerum repagula et fores saltem primitus, ut in Circo Romano. Nisi forte per Albam Lineam cretam Circi intelligat, quae nihil aliud fuit, quam linea in solo ipso ex creta, quasi ad regulam, ducta ac directa. Certe Albam suam Lineam non longe a carceribus praeductam ait, qui omnino locus cretae in Circo fuit. Addit, Ut quadrigis progredientibus inde certamen oriretur: Sic a cretae loco certamen auspicabantur, utpote qui non longum abesset a carceribus. Unde Chrysostomus λεύκην, h. e. cretam, pro Circi principio posuit, a quo certaminiss initium, Α᾿πὸ τῆς λεύκης εἰς τὴν σφενδόνην μιλιοδρομῶν. Et fieri potest ut Cassiodorus lineam hanc Circi cum linea stadii, quae βαλβίς, γραμμὴ et ἀφετηεία dicta, unde cursus auspicium sumebatur, confuderit. Sed nec cretam ideo in Circo notatam fuisse volunt Veteres, ut certamen et cursus inde auspicaretur, verum ad victoriae metam ac finem disignandum. Hinc cretam palmae locum interpretatur Solinus etc. Vide Salmasium ad eum pag. 915 et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.